# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 442

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/442
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/442

Dissecto cadavere, totum hepar, cum quadam septi transversi, ac ventriculi parte, nigro colore tinctum, corruptum, & sphacelosum adparebat: in venis & arteriis parum cruoris reperiebatur, lien vero sanguine crasso turgebat, & cor penitus erat corruptum. Epicrisis. 1) Singultum in hoc casu ab inflammatione hepatis, stomachi & diaphragmatis subortum fuisse, extra omne positum est dubium. Testatur enim hoc dictarum partium sideratio post mortem reperta; quae semper praecurrentem habet inflammationem. Neque enim febris ardens aliam agnovit caussam, quam partium internarum inflammationem; cujus symptomata fuerunt sitis inexstinguibilis, & insignis interiorum, extremis frigescentibus, ardor. 2) Docemur ex hac observatione, neutiquam securum esse debere medicum; quando aegri absque caussa evidenti de virium prostratione, adpetitus jactura, agrypnia, pulsuque debili conqueruntur: haec enim symptomata plerumque notabilem visceris alicujus corruptionem, & vehementem indicant malignitatem. Quae cum in nostro aegrotante praesto fuisse videatur; non dubium est, quin datum emeticum, ad excitandam prorsus inflammationem, & sequentem febrim ardentem permultum contribuerit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
