# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 445

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/445
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/445

Sex elapsis diebus admisso sub venatione, cui nimium indulget, frigore; consueto die & hora accessionem febrilem rursus habuit, sed sine siti, vomitu, sine singulari aestu, sed horripilatione praecedente, de anxietate & dolore gravativo & constrictorio praecordiorum, nausea, cum extremorum frigore & magna inquietudine conquerebatur. Intercurrebant crebri & molestissimi singultus; alvus per aliquot dies nihil reddebat. Post quartum insultum a me petiit consilium, prostrato valde animo. Ego horum malorum causam, sentinam vitiosorum humorum in duodeno stabulantem judicans, maxime quia nec ante, nec post sumtum pulverem antifebrilem & cessantem febrem purgatus fuit, clysteribus & infuso mannato rhabarbarino, extrinsecus cataplasmate emolliente & carminativo, praecordiis applicato & spasmos sedare, & alvum aperire necessarium duxi, non omissis balsamicis & slomachicis. Qua methodo feliciter cura expedita fuit. Epicrisis. Notabile in hoc casu illud fuit phaenomenon, quod loco formalis febris tertianae, spasmi tantummodo sine subsequente aestu circa praecordia, singultu admodum molesto stipati orti fuerunt; a materia febrili pulvere ejusmodi terreo adstringente, quasi fixata & firmiter duodeni & ventriculi tunicis impacta. Erratum in eo maximopere fuit, quod silente febre post sumtum pulverem, per epicrasin purgatio, quae tum summe est necessaria, fuerit omissa. Nam spasmis febrilibus per ejusmodi artificia sublatis, si non accommodata evacuantia, ad fomitem febris, qui tantummodo cicuratus fuit, foras ejiciendum offerantur, necesse est, ut si non redeat ipsa febris, aliae perquam molestae afflictioQuam observationem juniores practines inde sequantur. ci commendatam sibi habere debent.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
