Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 446
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VI. Vir quadraginta annorum melancholico-choleticae complexionis, ad animi motus inordinatos valde proclivis, post vehementiorem iracundiam, frigidum assumsit haustum, &extrinsecus quoque corpus nimium refrigeravit. Incidebat in tertianam continuam, quae demum in hemitritaeam desinebat; accedebat septimo die singultus, sed lenioris gradus. Vires valde erant prostratae, adeo, ut etiam animi quaedam defectio subreperet, praesertim si in erecta erat statura. Pulsus erat debilis &frequens, omnibus remediis &a me &ab alio medico, quem antea consulebat, frustra adhibitis, die decimo quarto obiit. Epicrisis. Singultum febribus biliosis tam acutis, quam intermittentibus non raro supervenire, haud novum in arte nostra est observatum: sed hoc forsan non omnibus aeque notum ejusmodi singultuosas affectiones leniter &non sine magna concussione corporis succedentes admodum periculosas esse. Sphaceli enim circa stomachum &diaphragma praesentiam jam subindicant, qui etiam post sectionem in oculos incurrit. Ita etiam multoties observavi, senibus ex passione cardialgica, vel colica, aut marasmo, decumbentibus, singultum demum accedentem certum mortis esse praenuntium.