Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 448
Unproofread scanNot analysed yet
Praesto sunt extremorum, maxime pedum, refrigerationes; externorum artuum tremores, ac rigores; alvinae excretionis suppressiones; slatuum ad superiora regurgitationes; imi ventris stricturae, dolores, murmura; praecordiorum angustiae, vomendi conatus, cardialgiae, urinae tenues, aquosae, pallidae; pulsus duri ac magni &c. Speciatim vero pharyngis solius spaimi hisce se produnt notis. Deglutitio fit difficilis, dolore stipata, aut plane nulla, &nec solida, nec fluida transmittens: partium pharyngi cohaerentium, linguae, laryngis, atque totius colli rigida constrictio, impeditus motus, ac dolor urgent; vexat suffocativa molestia, ac sensatio pali faucibus infixi, ac si quicquam inde vellet proserpere: vox perit: &haec omnia saepenumero per intervalla adfligunt, nec raro in universi generis nervosi convulsiones terminantur. Spalmorum gulae inferioris signa propria haec sunt: alimentorum libere deglutitorum, quaedam veluti subsistentia percipitur in ipso gulae tubo, maxime circa superius ventriculi orificium; praesertim potibus frigidis obex quasi in iisdem regionibus videtur positus, majorque insequi observatur eorum haustum constrictio; calidi vero potus laepenumero absque ullo impedimento canalem illum pervadere, &ventriculum ingredi percipiuntur. Dolor sentitur in spina dorsi inter scapulas; jungitur non raro anxius vomendi conatus, mox inanis, mox cum ipso vomitu stipatus; nec infrequens est nausea, ac ructuum molesta explosio; &denique saepissime muci limpidi per os contingit rejectio, ab ipsa vomitione penitus distinguenda.