Latin
OBSERVATIO IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 45
Unproofread scanNot analysed yet
Verum cum denique secundas subiret nuptias; ab effectu suo prorsus fuit liberata; &tum nunciatum est, eam olim venereis ac libidinosis cogitationibus nimium indulsisse, ac hinc violentos hosce motus sibimet contraxisse. Epicrisis. In subjectis sensibilioribus ac imbecillioribus, quae natura debile nervorum genus habent, &ad irregulares motus obnoxia deprehenduntur, veluti sunt foeminae, maxime salaciores prae viris, nihil magis ad graves cerebri affectus &epilepticos motus inducendos valet, ac si sub ipso haemorrhagiarum, maxime mensium fluore vel animo compavescant, vel vehementi percellantur terrore. Eo magis hoc contingit, si diuturnus moeror praecesserit, quo nervosae partes debilitantur, adeo, ut accedente terrore humoribus copiosius suscipiendis, &hinc spasmodicis stricturis subcundis magis reddantur idoneae. Quo vero celerius hae adfectiones ex allegatis propullulant caussis: eo etiam graviores, contumaciores, ac curatu sunt difficiliores. Nostra equidem aegrotans ab erumpente purpura omnino mali sui aliquale percepit levamen. Haec enim, sicuti ex stagnante &corrupto sero, vel lympha originem trahere, &ideo puerperis etiam, si lochia haud rite fluunt, familiaris esse solet: ita quoque eadem ad corporis superficiem prorumpente, acrimonia nervis inimica expellitur, &sic pabulum malo epileptico subtrahitur. Optimum autem auxilium ex matrimonio redundavit; quippe quo libido exstinguitur, menses suppressi revocantur, aerumnae atque sollicitudines depelluntur, &toti corpori ingens accedit mutatio. OBSERbyGo