# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 451

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, & HEISTERVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/451
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/451

Illorum tria potissimum sunt paria, primum cephalo-pharingaeum, quod ab infima occipitis parte, & prima colli vertebra ortum, recta via in tunicas laryngis expanditur; alterum sphaeno pharyngaeum, quod a processibus ossis sphaenoidei alaribus in latera pharyngis abit; & tertium stylo pharyngaeum, quod ab apophysi ossium temporalium styliformi, lateribus pharyngis inseritur. Finito pharynge, incipit canalis, inter asperam ar- Fabrica guteriam, & colli dorsique vertebras primum recto, circa lainforioris. quintam dorsi vertebram dextrorsum, & circa nonam laevorsum flexo itinere; atque per medium thoracem, & musculosam septi transversi partem progressus, e regione undecimae thoracis vertebrae, cum orificio ventriculi superiori unitur. Ipse tubus ex quatuor construitur tunicis: extima membranacea, tenuis, vasculosa, atque cellulosa pleurae suos debet natales, gulamque vicinis partibus adnectit. Altera carnea sive musculosa, fibris orbicularibus vel annularibus, hisque super longitudinalibus praedita: tertia nervea, ori, faucibusque communis, ac intra ipsum ventriculum, ad trium digitorum spatium extensa, glandulis spisse obsita, ad quas aversa parte vasa quaedam tendunt, ex quibus accipiunt liquorem, saliva pinguiorem, in gulae cavum stillantem. Quarta denique ac intima, lubrica mucagine obducta, villosa, ac multis emissariis undique cribri instar perforata est.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
