Latin
& HEISTERVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 452
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea cibalis haec fistula innumeras sortitur glandulas, partim illas, quae bombycum ovis longe minores, nerveam tunicam obsident; facile conspiciendae, si nervea tunica divulsa, carnea luci opponatur, vel gula in aqua maceretur; partim alias extra tubum positas; e quibus notari merentur dorsales, circa quintam dorsi vertebram gulae adhaerentes, &thyroidea, inter cardilagines thyro-cricoideam, atque oesophagum sita. Conf. VERCELLONII dissert. de glandulis conglomeratis aesophagi. Neque vasis destitutus est hic canalis: arteriosa enim superius ab internis carotidibus, media parte ab aorta &intercostalibus, inferius a gastricis accipit; venas superiori parte a jugularibus, media a ramo sine pari, &inferna a coronariis ventriculi mutuatur; nervosa denique a pari vago adipiscitur. Pharyngis functio est deglutitio: cujus haec est mechanica. Dum dorsum linguae ope musculorum myloglossorum, stylo glossorum, &stylo hyoideorum ad palatum adplicatur; radix linguae, os hyoides, ac larynx musculis huic actioni servientibus antrorsum premuntur; pharynx vero posterius a constrictis cephalo pharyngais elevatur, anterius a stylo, &sphaeno pharyngaeis dilatatur. His harum partium actionibus, ante membranas, colli vertebras &pharyngem cingentes, sub velo palatino, uvula, tonsillisque, &supra laryngem, atque pharyngem, amplius redditur spatium, majusque cavum: tum vero deglutienda, dorso linguae imposita, inter eam, &palati fornicem premuntur; &sic pressa, supra laryngis rimam, operculo cartilagineo seu epiglottide clausam, veluti per subjeTunc ctum pontem, in cavum illud faucium propelluntur.