# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 452

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, & HEISTERVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/452

Praeterea cibalis haec fistula innumeras sortitur glandulas, partim illas, quae bombycum ovis longe minores, nerveam tunicam obsident; facile conspiciendae, si nervea tunica divulsa, carnea luci opponatur, vel gula in aqua maceretur; partim alias extra tubum positas; e quibus notari merentur dorsales, circa quintam dorsi vertebram gulae adhaerentes, & thyroidea, inter cardilagines thyro-cricoideam, atque oesophagum sita. Conf. VERCELLONII dissert. de glandulis conglomeratis aesophagi. Neque vasis destitutus est hic canalis: arteriosa enim superius ab internis carotidibus, media parte ab aorta & intercostalibus, inferius a gastricis accipit; venas superiori parte a jugularibus, media a ramo sine pari, & inferna a coronariis ventriculi mutuatur; nervosa denique a pari vago adipiscitur. Pharyngis functio est deglutitio: cujus haec est mechanica. Dum dorsum linguae ope musculorum myloglossorum, stylo glossorum, & stylo hyoideorum ad palatum adplicatur; radix linguae, os hyoides, ac larynx musculis huic actioni servientibus antrorsum premuntur; pharynx vero posterius a constrictis cephalo pharyngais elevatur, anterius a stylo, & sphaeno pharyngaeis dilatatur. His harum partium actionibus, ante membranas, colli vertebras & pharyngem cingentes, sub velo palatino, uvula, tonsillisque, & supra laryngem, atque pharyngem, amplius redditur spatium, majusque cavum: tum vero deglutienda, dorso linguae imposita, inter eam, & palati fornicem premuntur; & sic pressa, supra laryngis rimam, operculo cartilagineo seu epiglottide clausam, veluti per subjeTunc ctum pontem, in cavum illud faucium propelluntur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
