Latin
& HEISTERVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 454
Unproofread scanNot analysed yet
fieri vix possit; quoniam laeso organo, ipse actus laeditur Dum porro musculi dilatatores, qui posteriorem potissimum infundibuli regionem occupant, praeternaturaliter convelluntur, &antrorsum magis in conglobatam figuram trahuntur: resultat sensus infixi faucibus pali. Quando vero musculus oesophageus, una cum cohaerentibus laryngis, linguae &ossis hyoidei musculis constringitur; loquendi fit difficultas, &suffocatoria molestia. Quum vero omnium spasmorum indoles est, ut mox gravius, mox mitius infestent; patet etiam, cur spasmi pharingis per intervalla exacerbentur. §. XIV. Pari modo, quum spasmum gulae inferioris, in tunicae, quae ipsam ambit, musculosae, ejusque fibrarum orbicularium aeque ac longitudinalium strictura violenta ponimus; inde omnium, quae ipsam comitantur, symptomatum rationem reddere poterimus. Dum enim in loco quodam vel pharyngi, vel ventriculo propiori, constrictio obtinet; omnino deglutita alimenta subsistunt in eo canale; eundemque aggravando; inverso motu peristaltico revomuntur. Si frigidus assumitur potus, more frigore solemni, spasmum exacerbat; &aeque ut solida, in ulteriori descensu praepeditur: contra vero tepidiora potulenta, demulcendo fibras spasmo strictas, libero in ventriculum gaudent itinere. Porro oesophagus variis ligamentis, colli dorsique vertebris connectitur; hinc illo constricto, dolor ad membranas dorsi vertebras cingentes propagetur, necesse est. Inde liquet ratio doloris, qui inter scapulas in nostro affectu sentitur; de quo FORESTVS Lib. XV. observ. XXXI. Schol. dicis: Omnis oesophagi dolor in spinam dorsi incumbit, in quam gula quoque reclinat &adhaerescit.