# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 455

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, & HEISTERVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/455
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/455

Quaecunque caussae vel pharyngis musculos, vel tu- Differentia nicam oesophagi carneam vellicare ac stimulare valent; il- sparmorum oesophogi in lae horum spasmorum mediatae dicuntur. Quemagmodum idiopathivero illae caussae, vel immediate in eas, quae sedem morbi cum, & symconstituunt, partes; vel in alias remotiores agunt, a quiptomaticum, bus illae per consensum afficiuntur: ita spasmi illi sunt vel idiopathici, vel symptomatici. Quod si igitur ex larynge primario convulso, ex ventriculo, ex intestinis, aliisque partibus, spasmus ad pharyngem, adque gulae canalem defertur: audit ille symptomaticus. §. XVI. Ex caussis itaque, spasmos oesophagi idiopathicos Caussa spasmorum oesoinducentibus, praecipuum locum sibi vendicant animi pa phagi sunt themata; inque primis gravis excandescentia, maxime si animi ajpaullo post largior potus frigidus adsumatur. Inde convelfectus. li pharyngem, & hinc laedi deglutitionem; observatione quadam inferius comprobabimus. Ex eadem vero, praesertim inter pastum, gulam quoque inferiorem constringi, atque deglutitum bolum in ea obhaerescere, nec non vomitu saepius reddi; quotidiana innotescit experientia, ut hinc querelas audias: Es ist mir vor Aergerniß der Bissen in Halse stecken blieben. XVII. 2) Speciatim Peculiarem in ciendis gulae, maxime inferioris distentionibus potentiam obtinet fastidium; adeo, ut hoc absque sastidium. dicto oesophagi spasmo contingere neutiquam possit. Quod si enim hujus effectus, attentiori animo consideremus; docebit observatio, sub ea 1) menti ideam rei alicujus ingratae suboriri, 2) ejusque aversationem; 3) hanc insequi vel deglutionis impedimentum, ut dicant: Sie moͤchten kauen, wie sie wolten, sie koͤnten es nicht hinterbringen. 4) Vel 4) Vel assumtorum in oesophago subsistentiam, & stricturae sensationem, quam exprimunt: Es stehe ihnen auf der Brust, und druͤcke sie.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
