# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 458

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, & HEISTERVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/458
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/458

Sic ex saburra acri, acida, biliosa ventriculi & intestinorum, id mali facile generatur; uti de lacte in ventriculo concreto testatur FORESTVS lab. XVIII. observ. 13. Vermes in ventriculo, vel intestinis hospitantes, ad eundem affectum contribuere, auctores sunt HERCVLES SAXONIA praelect. pract. Part. II. cap. 7. §. 4. & HENRICVS ab HEER obs. 16. & THONERVS Lib. 2. obs. pag. 94. In ipsa ructuum explosione, atque vomitu concurrit sparmus oesophagi: nisi enim hic sua actione, & peristalsi inversa, ejectionem humorum e ventriculo secundaret; fieri nulla ratione posset, ut tanta cum celeritate & impetu per superiora ingens saepe humorum copia ex ventriculo, imo intestinis exturbaretur. §. XXII. Per consensum quoque variis nervosi generis spasmodicis ac convulsivis affectibus jungi observatur spasmus oesophagi. In suffocatione hysterica semper summa colli ac faucium coarctatio, & constrictionis quidam sensus non secus, ac si laqueo injecto fauces praecluderentur, percipi docet experientia. Vid. ETTMVLLERVS Oper. practic. P. II. Sect. III. cap. III. pag. 963. & HELMONTIVS tract. de asthmate & tussi §. 31. Gulae potro constrictionem vitis colica convulsiva, quam der Maͤnner rechte Colique vocant, laborantibus evenire, non rarum est; & notari meretur singularis casus, quem de colica gravem cephalalgiam ac maniam cum coecitate & impedita deglutitione inducente refert HOEFERVS in Hercule medic. pag. 185.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
