# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 459

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, & HEISTERVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/459
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/459

Non minus ipsae epilepticae ac convulsivae accessiones hoc secum vehunt symptoma, ut vel difficillima, vel nulla plane soleat esse deglutitio: quemadmodum praesertim in incubo observare licet, ubi praeter strangulationis sensum linguae impotentia & deglutitionis impedimentum adsunt. Idem vitium opisthotono familiare est; quemadmodum ex casibus de his morbis a FORESTO Lib. X. observ. 112. & 113. recensitis liquet. Nec denique omittendi sunt morbi acuti, praesertim febres malignae; quibus non modo deglutiendi difficultas, verum etiam gulae inferioris constrictio jungi solet, quam exprimunt: Es stecke ihnen im Halse und wolle nicht herunter. XXIII. Paucis adhuc meminisse juvat nauseae, quae nihil Nauseae naaliud est, quam convulsio oesophagi levior, cum inverso turα. & hinc pendente vomituritione, ejus motu peristaltico, quin vomitu, aut saltem lymphae plus minus viscidae ex gulae glandulis rejectione saepius stipata. Pro caussa occasionali agnoscit omne id, quod vel ipsum oesophagum, vel tunicam ipsius nerveam, in ventriculum prolongatam ibidem vellicare potest; ex quo haec constrictio per consensum ad gulam propagatur. Deprehendimus generatim 1) nauseam plerumque nunciam esse insequentis vomitus 2) omnem vomendi conatum, ac cardialgiam comitari, 3) absque iis cum frequenti muci limpidi, qui nihil nisi lymphalis ros ex oesophagi glandulis vi spasmorum expressus est, rejectione saepius occurrere; & non raro verinium in primis viis hospitantium praesentiam indicare. 4) Plerumque alias ventriculi cruditates consequi; quae cum jejuno ventriculo sint acriores, tunc potissimum nauseam movent, sumto cibo deliniendam. 5) Antecedere graviores capitis affectus, vertigines, apoplexias, animi deliquia, maxime si per consensum ex ventriculi orificio ortum trahunt: ubi quaedam veluti aura ex stomacho ad caput adspirare videtur; ut has non raro audias querelas: Es wird mir auf einmahl so uͤbel; & paullo post: Mir wird so gruͤn und gelb vor denen Augen; tumque attoniti concidunt, sensuumque privantur exercitiis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
