Latin
OBSERVATIO I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 469
Unproofread scanNot analysed yet
Sub illis enim aequalis succorum per totum corpus redditur circuitus; qui sopitis nondum spasmis, fieri nequit. Sumto potu calidissimo rediit paroxysmus. Quemadmodum enim magnum frigus nervos vehementer afficit &ad spasmos proritat; ita etiam nimius calor, vellicando nervosas oesophagi ac faucium tunicas, ad easdem disponit molestias. Adhibita remedia non contemnendi sunt usus praesertim autem camphorae tam inusitata dosi usurpatae effectus est peculiaris. Illius virtutem antispasmodicam tutam, &ab omni commotione, uti vulgo creditur, vacuam, peculiari dissertatione de usu camphorae interno jam demonstravi; &asseverare certa fide possum, quod id remedii genus granis circiter duobus cum nitro permixtum in discutiendis humorum stagnationibus, ad superficiem pellendis sudoribus &exanthematibus, atque relaxandis internarum partium constrictionibus divinae fere sit virtutis. OBSERNnn 3 d by GGoogl