# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 471

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/471
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/471

Jam vero notissimum est, & iracundiam, & purgantia per spasmodicas canalis magni alimentaris, qui oesophago ventriculo, ac intestinis absolvitur, constrictiones suum edere effectum: qui in praesenti casu circa pharyngem praecipue sese exseruit. 2) Hunc medicus, vermem, quem subesse putabat, occisurus, cum multis irritantibus, anthelminticis, ac acidis, magis augeret, ac confirmaret; ansam quoque praebuit, ut per totum corpus propagaretur, & extremorum frigus, alvi adstrictionem, urinae limpidae mictionem, pulsumque durum post se traheret. Testatur quoque hic affectus spasmodicam suam indolem, 1) eo, quod per intervalla redierit, & 2) sub illo animus valde sensibilis, & ad iracundiam facillimus fuerit redditus: quae duo momenta sunt propria. spasmodicis morbis semper fere 3) Meretur hic pharyngis spasmus vocari idiopa thicus; quem semper in constrictione musculorum dilataglobi in faucibus producit torum pharyngis, quae sensum Tum enim vicinae partes collocandum esse putamus. lingua, os hyoides, & larynx spasmi vacuitate plerumque gaudent; quare in ejusmodi casu, nec linguae impotentia, nec suffocationis ac laryngis constrictionis notae adsunt. Contra vero symptomaticum vocamus, qui has vicinas partes, & in pharynge oesophageum saltem musculum tenet constrictum; unde quidem deglutitio aeque ac in idiopathico difficilis est, at nulla pali sensatio, quoniam Quamobrem si dilatatores, a constrictione liberi sunt. in hoc idiopahunc casum cum praecedente conferamus. thicum, in illo symptomaticum pharyngis spasmum offendemus. 4) Curatio solis antispasmodicis, & stagnantes in pharynge humores discutientibus, ac derivantibus, adornanda est. Prioris generis remedia fuere pilulae, & mixtura anodyno roborans; alterius balsamum vitae extrinsecus illitum; & tertii pediluvia: quorum ope in hisce casibus, ubi magis vitium motuum, quam humorum peccat, tantum non semper votis potiri licet.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
