Latin
OBSERVATIO IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 473-2
Unproofread scanNot analysed yet
Videbatur enim ipsi tuberculum quoddam fauces obsidere, ac ciborum descensum remorari; quod tamen &per intervalla duntaxat, &non eodem semper sensit loco, dum modo in pharynge, modo in media, modo infima oesophagi regione haerere observabatur. Juncti erant ructus, qui ex ventriculo ascendentes, &ad hoc sic dictum tuberculum pertingentes, statim recidebant, neque eructari poterant, denique assidua vexabat nausea. Accitus medicus, spasmum subesse ratus, propinavit interne potiunculam laxantem, &cremorem hordei cum oleo amygdalarum dulcium potari jussit: externe cataplasma emolliens, atque discutiens, &linimentum ex balsamo vitae nostro, &spiritu vini adplicuit. Nec irritus horum fuit effectus, siquidem non solum omnibus liquidis liberum reddebatur iter; verum etiam, postquam absque ulla tussi, insignis viscidae pituitae copia vomitu excernebatur; &tuberculi sensatio, &nausea, &ructuum molestia evanescebant. Neque vero minus folidiores cibi adhuc subsistebant, &demum molesta oesophagi constrictio iterum accedebat; cujus adeo conscia erat aegrota, ut non solum clarissime sentiret, num oesophagus constrictus, anne relaxatus fuerit; sed quoque evidenter perciperet, ipsum post assumtos tepidiores potus relaxari: Es komt ihr vor, als wenn sich eine Falte aufthaͤte. haec adflictio cum copiosissima muci viscidi exscreatione, oris perpetua amaritie, &colli, dorsique magno dolore pertinacissime inhaesit; donec adhibitis ex meo consilio, interne aquis Sedlicensibus, &clixirio viscerali, Egranis, externe balsamo vitae adplicato fuerit debellata. EpicriQuemadmodum omnis spasmus vel in uno loco fixus, stabilis, ac rigidus est, vel per totum membrum decurrit: ita hoc praesertim in oesophago observamus.