# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 476

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/476
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/476

Ad posteriorem classem pertinent nausca, ructus, vomitus, quin etiam singultus; qui affectus omnes absolvuntur, motu oesophagi peristaltico inverso, & spasmodice aucto, ubi scilicet spasinus ab inferiori parte incipiens, ad fauces usque decurrit. Contra vero rigida oesophagi constrictio, in eo potissimum morbo, quem nos spasmum gula κατʼ ἐξιχὴν vocamus, & supra descripsimus occurrit; atque reliquae spasmorum species symptomatice saepius junctae deprehenduntur. 2) Talis morbus est ille, de quo praesens agit observatio; quae pro caussa agnoscit cruditates viscidas, acres, biliosas in ventriculo subsistentes, testante oris amaritie, nec non viscidos humores in ipsis oesophagi vasis stagnantes. Quod si vero & in horum caussam remotius inquiramus, nulla se offert alia, quam depravata digestio: unde etiam factum esse credo, quod, licet medicus, convenienti medela spasmum gulae debellaverit, ille tamen recruduerit, quoniam ad roborandum ventriculum nulla subinde cura fuit directa. 3) Turberculi in oesophago sensatio, nihil est aliud, quam tunicae musculosae spasmodica conglobatio, quae propterea mox in hoc, mox altero loco sese exseruit, & per hunc vagum ac incertum circuitum se distinguit a praeternaturali tumore, huic canali innato. 4) Videre etiam ex hoc casu licet, quam pertinax ac magna possit esse gulae constrictio, adeo, ut ne vapores quidem halituosi, per ructus e ventriculo elevati, pervadere potuerint; sed ad locum stricturae devenientes, iterum relabi debuerint.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
