# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 48-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/48-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/48-2

OBSERVATIO XI. Virgo generosa, viginti annorum, sanguineo melancholica, cujus mater ex infelici puerperio comitialem sibimet contraxerat morbum, tribus abhinc annis ex mala victus observatione quartanam inciderat febrim; cujus singulae accessiones nausea, atque inani vomendi conatu erant stipatae. Accivit igitur medicum, qui praemissis incidentibus, intercalari die lene dedit vomitorium: quod quidem egregium praestiterat effectum; cum autem aegra vix finitis vomitibus frigido nimium indulsisset potui, enormes primum anxietates praecordiorum, & brevi post ipsam passa est epilepsiam.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
