Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 481
Unproofread scanNot analysed yet
EpicriNon pauca in praxi medica occurrunt eorum exempla, quibus noctu humiditas mucosa, sive pituita in faucibus, ipsoque oesophago concrescit, &intus firmiter inharescit; quam deinde magno, &saepe frustraneo conatu expellere moliuntur. Humor hic non ex aspera arteria, ejusque glandulis, nec ex pharyngis, aut laryngis glandulosa tunica; nec ex pituitaria, quae basin narium involvit; sed ex glandulis ipsius oesophagi, quae tunica nervea ablata, in conspectum veniunt, &pressae per vasa excretoria ac foraminula, quibus praeditae sunt, humorem stillant, suam ducit originem. Hae igitur glandulae, sicubi a vaporibus acribus, acidis, vel etiam calidis, ex ventriculi vel duodeni sinu elevatis vellicantur, fundunt lympham, quae facile concrescit in mucum, qui tam mole, quam qualitate inimica tunicam musculoso nerveam, ad ejusmodi spasmodico convulsivum proritat motum. Hinc facile patet, tali in casu, nec calida &aromatica, nec spirituosa proficere; quippe quae lympham magis viscosam, &humores biliosos magis acres reddunt &volatiles: quibus temperandis longe majori efficacia potus diluentes, fontesque medicati potius inserviunt.