Latin
CAPVT
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 482
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. VENTRICVLI MOP CONVVLSIVOSIVE VOMITV. THESES PATHOLOGICAE. Ix quicquam in humana vita frequentius occurrit vomitu: namque nec ullus hominum erit, quin vomuerit, nec pauci sunt morbi, qui vomitu, tanquam molesto complicantur symptomate. Nihil autem aliud est, quam oesophagi, ventriculi, &maxime duodeni motus peristalticus, praeter naturam inversus, &ad convulsivam contractionem usque auctus, quo contenta ventriculi, vel intestini simul duodeni per os rejiciuntur. Non quidem obscurus est affectus, qui, ut dignoscatur, signis egeat: attamen eo attentius concurrentia symptomata &adfectiones observare convenit, quo magis caussae id vitii genus producentes variant. Generatim sciendum est, quosdam ad vomendum valde faciles, a levissima caussa disponi; alios vero minus promtos, atque magis inani, molestoque vomendi conatu urgeri. Illi a schola medica vocantur euemeti, &sunt inprimis infantes prae adultis, foeminae prae viris, &viri laxioris habitus: hi dicuntur dysemeti, &sunt strictioris habitus corporis, brevioris colli, omnesque robustiori nervorum systemate praediti. §. III. Digitized by Goo gle CIP. VI. De motu ventriculi convulsivo, sive vomitu. 483 III. Vomitum antecedere &comitari saepius solet mole- Historia vomitus.