# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 482

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/482
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/482

CAPVT VI. VENTRICVLI MOP CONVVLSIVOSIVE VOMITV. THESES PATHOLOGICAE. Ix quicquam in humana vita frequentius occurrit vomitu: namque nec ullus hominum erit, quin vomuerit, nec pauci sunt morbi, qui vomitu, tanquam molesto complicantur symptomate. Nihil autem aliud est, quam oesophagi, ventriculi, & maxime duodeni motus peristalticus, praeter naturam inversus, & ad convulsivam contractionem usque auctus, quo contenta ventriculi, vel intestini simul duodeni per os rejiciuntur. Non quidem obscurus est affectus, qui, ut dignoscatur, signis egeat: attamen eo attentius concurrentia symptomata & adfectiones observare convenit, quo magis caussae id vitii genus producentes variant. Generatim sciendum est, quosdam ad vomendum valde faciles, a levissima caussa disponi; alios vero minus promtos, atque magis inani, molestoque vomendi conatu urgeri. Illi a schola medica vocantur euemeti, & sunt inprimis infantes prae adultis, foeminae prae viris, & viri laxioris habitus: hi dicuntur dysemeti, & sunt strictioris habitus corporis, brevioris colli, omnesque robustiori nervorum systemate praediti. §. III. Digitized by Goo gle CIP. VI. De motu ventriculi convulsivo, sive vomitu. 483 III. Vomitum antecedere & comitari saepius solet mole- Historia vomitus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
