# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 489

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/489
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/489

Verum quo debiliores sunt ventriculi fibrae, & quo Symptomamobilior, majorique copia rejicienda saburra praesto est: tum descriptio & ratio. eo facilior fit vomitus. Quod si vero robustiores fuerint fibrae, ut in dysemetis; aut caussa vomitus in humore tenaci, viscido, plicis ventriculi firmiter inhaerente, vel materia acri, caustica nervis insidente consistat; tum gravis fit vomitio, atque sonticis stipatur symptomatibus. Namque antecedunt primum gravissimae cardialgiae, immanes nauseae, praecordiorum anxietates, inquietudines, laboriosae, ac inanes eructationes, molestae abdominis, contentarum partium, maximeque diaphragmatis concussiones, hinc singultuosae agitationes; claro documento, magnam subesse ventriculi convulsionem, ad expellendam noxiam materiam haud sufficientem. Frequentissimum tunc est, ut convulsic ventriculi ad ductus biliferos propagetur, & hinc fiat effusio bilis ad duodenum, & ventriculum; qua eructata, nihilominus continuat vomitio. Motus ille ascendit per oesophagum, & lympham ex ejus ac faucium glandulis exprimit; cujus multum spuitur: Der Mund laufft voll Wasser. Compressis porro per vehementissimas concussiones ventriculi, & adnexarum partium vasis sanguiferis ibidem sitis; cruor majori copia & impetu ad superiores partes, atque caput compellitur; ejus vasa infarcit, membranas nerveas distendit, & ad similem spasmum proritat. Hinc fiunt faciei rubores, capitis dolores, oculorum caligines, vertigines, tremor inferioris labii, atque non raro totius nervosi generis convulsivae, ac epilepticae commotiones. XIII. Caussa, quae ad vomitum disponit, proxima est vel- Differentia licatio vel stimulatio fibrarum ventriculi ac duodeni nervea- vomitur in rum: (Hoffm. Pist. T. V. ) Qqq 490 CAP. VI. De motu ventriculi convulsivo, sive vomitu. rum: vellicans autem materia haeret vel in ipsis illis partibus, vel in remotioribus, vi nervorum cum istis connexis. Hinc resultat differentia vomitus in idiopathicum, & sympathicum; ille caussam materialem in ipso ventriculo vel saltem duodeno habet; hic eandem remotius in inferioribus intestinis, ductibus biliferis, renibus, capite &c. haerentem agnoscit, & consensuali magis vitio motuum nititur. Idcirco facile patet, nullam esse monarchialem illam potentiam, quam suo pylori rectori tribuit HELMONTIVS, a quo semper stricturae, & inversi motus initium arcessendum esse putat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
