Latin
CAPVT
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 490
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis enim nonnunquam illa fiat; attamen non raro ex infimis intestinis constrictionis principium suboriri, vel stercorei testantur vomitus. §. XIV. Inter caussas itaque vomitus materiales, in ipso ventriculo haerentes, accusanda primum venit nimia assumtorum quantitas; quae fibras ventriculi nimium aggravat, &ultra sphaeram elasticitatis distendit, donec, facto rapidiori fluidi tenuissimi &sanguinis adfluxu, in convulsivum motum actae, inimicam sibi materiam expellere moliantur. Ex hac caussa obnoxii sunt vomitibus 1) heluones ob potum nimiis haustibus ingestum; 2) infantes teneri, ob lac copiosius sumtum, vel datos praemature solidiores cibos; quo in casu non sine ratione pylori angustiam, solidiora nondum transmittentem accusat KERKRINGIVS spicileg. anat. obs. 20. 3) homines a morbis &tolerata sub iis inedia debilitati; in quibus parcior quoque ciborum, maxime solidorum quantitas vomitum ciere potest; unde dicunt: Der Magen kan noch keine Speise vertragen. 4) Pueri voraces, qui &crebris vomitionibus, &frequenti singultu vexantur. CAP. VI. De motu veniriculi convulsivo, sive vomitu.