# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 490

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/490
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/490

Quamvis enim nonnunquam illa fiat; attamen non raro ex infimis intestinis constrictionis principium suboriri, vel stercorei testantur vomitus. §. XIV. Inter caussas itaque vomitus materiales, in ipso ventriculo haerentes, accusanda primum venit nimia assumtorum quantitas; quae fibras ventriculi nimium aggravat, & ultra sphaeram elasticitatis distendit, donec, facto rapidiori fluidi tenuissimi & sanguinis adfluxu, in convulsivum motum actae, inimicam sibi materiam expellere moliantur. Ex hac caussa obnoxii sunt vomitibus 1) heluones ob potum nimiis haustibus ingestum; 2) infantes teneri, ob lac copiosius sumtum, vel datos praemature solidiores cibos; quo in casu non sine ratione pylori angustiam, solidiora nondum transmittentem accusat KERKRINGIVS spicileg. anat. obs. 20. 3) homines a morbis & tolerata sub iis inedia debilitati; in quibus parcior quoque ciborum, maxime solidorum quantitas vomitum ciere potest; unde dicunt: Der Magen kan noch keine Speise vertragen. 4) Pueri voraces, qui & crebris vomitionibus, & frequenti singultu vexantur. CAP. VI. De motu veniriculi convulsivo, sive vomitu.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
