# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 491

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/491
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/491

491 Concitat deinceps vomitum saburra vitiosa in ven2) Suburra triculo contenta; quae non raro a cibis crudis, dyspeptis ventriculi. fumo induratis, salitis, aliisque incongruis non bene concoctis relinquitur. Hinc fiunt vomitus pituitosi, qui eveniunt 1) hominibus, qui debilitate ventriculi praediti sunt, simulque voraces, 2) qui mollioribus cibis adsueti, victum subeunt crassiorem, 3) qui gulae indulgent, simul vero diuturniori somno, vitaeque sine motu desidi sunt dediti. Eadem saburra, mora temporis acida redditur, & accedente ob iracundiam, aliasque forsan caussas, ex duodeno bile, acrior evadit; unde ex ventriculo fiunt biliosi vomitus §. XVI. Omnes vero biliosi vomitus, maxime si vel chronici, 3) Humor biliosus in duovel periodici fuerint, fomitem suum in duodeno habent. deno. Aptissimum fovendae saburrae hoc intestinum est, propter flexuras, quibus pollet; & quoniam in eo bilis chymoso succo affunditur. Haec si iners fuerit, vel languente intestinorum tono, stagnaverit, nec rite cibis permisceatur, aut accedentibus acidis humoribus magis in sua crasi pervertatur; acris ac veluti caustica redditur; & vellicando parit vomitus biliosos, virides, aeruginosos, quin & nigros. Namque bilis ab acido forti fit viridis; & si diutius substiterit, nigrum inducit colorem. Inde etiam acidissima evomi solet materia, quae dentes stupefacit, atque pavimenta, vasaque argentea arrodit. Talem vitriolacei saporis observavit HENRICVS ab HEER observ. 29. & ego in Not. ad POTERIVM Cent. 2. casu 93. recensui casum, ubi per vomitum materia instar aeque fortis corrosiva fuit rejecta, quae cum limatura martis, in verum abiit vitriolum. §. XVII. 492 CAP. VI. De motu ventriculi convalsivo, sive vomitu. §. XVII. Ejusmodi vomitibus ex duodeno originem trahentibus vexari solent 1) hypochondriaci ac melancholici, in quibus ob languidum intestinorum tonum, non modo cruditates acidae ac viscidae ex cibis in ventriculo & duodeno relinquuntur; sed bilis quoque iners est adeo, ut loco chyli generosioris, magnus fiat proventus humorum acrium, acidorum, cum bile corrupta, i. c.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
