Latin
CAPVT
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 492
Unproofread scanNot analysed yet
temporis mora nigra facta mixtorum, hinc nigrorum, quos veteres a liene proficisci autumarunt. Hi vero humores omnino vellicant duodenum, ac sensibilem pylorum: unde facile subvertitur ventriculus, maxime, cum hae partes ad inversionem motus peristaltici per se sint pronae. 2) Scorbutici, quorum tota humorum massa spissa est, ac impura. 3) cachectici, quorum bilis vappida existit, nec dissolvendis penitus cibis sufficit: unde in iis vomitus magis bilioso viscidi fiunt. 4) Infantes, lac impurum, a matris excandescentia acidum factum sugentes; quibus frequentissimi sunt vomitus prassini, aeruginosi, virides. 5) Febre quartana affecti. §. XVIII. Concitant porro vomitum assumta qualitate noxia. Sic cibi nimium pingues, horaei, fermentescibiles, maxime si faburra quaedam biliosa in ventriculo scareat, acriorem fermentationem subeundo, vomitum movent. Idem faciunt cibi ingrati cum fastidio assumti; eo magis, si nimium pingues ac oleosi fuerint. Huc quoque pertinent acria, ac principio subtili caustico praedita; sicuti sunt omnia vomitoria; nec non subjecta venenata, ova barbi piscis, de quibus conf. TIMAEVS a GVLDENKLEE Lib. 3. cap. 7. nec non fungi venenati, quorum mentionem inficit HILDANVS Cent. IV. obs. 34. De venenis ipsis, arsenico, mercurio CAP. VI. De motu ventriculi convulsivo, sive vomitu. 493 curio sublimato res notissima est; quippe quae ob summe causticum principium, praeter vomitus gravissima inducunt convulsiva totius corporis symptomata: id quod de vomitoriis atque purgantibus acrioribus etiam est statuendam. §. XIX. Non minus humor subtilis acris nervosis ventriculi 5) Materia acris per mepartibus incumbens gravissimas excitat vomitiones. Transtastasin ad fertur ille nonnunquam per metastasin, a materia arthritiventriculum ca, erysipelacea, podagrica, scabiosa, ulcerosa, purpuradelata.