Latin
CAPVT
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 497
Unproofread scanNot analysed yet
culosos affectus comitentur nausea, vomitus, &tormina intestinorum: eo magis si calculi haereant in sensibilibus ureteribus, aut etiam renibus, quales observationes legi possunt apud BONETVM sepulchr. obs. 60. Ita memini celebrem Medicum &Botanicum hujus loci sexagenarium ex calculo in medio ureteris sinistri firmissime haerente &impacto per trimestre spatium continuis vomitionibus cum ciborum fastidio perseverantibus, subsequente tandem virium collapsu &corporis contabescentia, ante quindecim annos mortuum: aliquot septimanis ante obitum de corrupto &foetido materiae, quae ejiciebatur, odore &sapore querebatur, ipse existimans, urinosum laticem, qui parcius reddebatur, esse permixtum. Frequentissime etiam fit, ut a spasmo ventriculi &intestinorum silentes hactenus nephritici paroxysmi resuscitentur. Ratio in promptu est namque dum ren sinister per suum plexum nervosum, interventu mesenterici superioris cum stomachico cohaeret; dexter autem per similem plexum immediate cum hepatico, &stomachico connectitur; &insuper duodenum hujus renis involucris firmiter junctum sit: facile patet, cur quidem utriusque renis, dextri tamen prae sinistro spasmi vomitum, saepenumero biliosum, tamque vehementem moveant, quantum vix praestiterit emeticum. Notabilis hunc in finem est observatio, quam MEIBOMIVS diss. de vomitu §. XXVII. recenset, quod calculi renibus impacti primum horrendos induxerint vomitus, hisque cessantibus tantum oeso(Hoffm. Sist. T. V.) Rrr 498 CAP. VI. De motu ventriculi convulsivo, sive vomitu. oesophagi concitaverint spasmum, ut quasi exilire ex ore quid videretur. XXVIII. Vomitus quoque per consensum fieri comites affectuum captis; docuit jam HIPPOCRATES, dum Lib. VI. aph. 50. Quibus, inquit, divisum est cerebrum, his febrem, &biliosum vomitum supervenire necesse est: &in Coac. praenot. cap. 3. §. 31. quibus cerebrum vulneratur, febris plerumque ac bilis vomitus accedit.