# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 498

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/498
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/498

Et notum est unicuique chirurgorum capitis ac cerebri, huc usque membranarum, inflammationes, vulnera graviora atque contusiones, vomitum sequi: neque minus idem accidit, gravioribus partium nervosarum capitis spasmis, uti cumprimis in atroci illo dolore capitis, quem clavum vocant hystericum; in rebelli cephalalgia, hemicrania, vertigine, apoplexia spasmodica &c. Quae omnia per consensum, quem ventriculus vi paris nervorum vagi, cum capite fovet, contingunt: cujus etiam cum pari quinto connexio in caussa est, quod vomitus excipiant difficilem dentitionem. §. XXIX. Ad externas magis caussas, quae ventriculum comprimendo, ac irritando, vomitum movent, referri meretur mucronatae cartilaginis depressio: quales casus BARBETTE anat. Lib. I. cap. 4. & DECKERVS prax. Barbett. pag. 126. recenset. Hanc ob caussam virgines etiam, quae rigidis illis lignis, quae Planchette dicunt, sua praecordia coarctare solent, ad vomendum sunt faciles. Huc quoque pertinet vomitus imaginatorius, qui ex visis, aut tantum auditu perceptis ingratis rebus suboritur. Non minus hoc loco commemoranda vomitio est, quae a frigore extrinsecus ventriculo admisso nascitur: item quae a motu corporis CAP. VI. De motu veniriculi convulsivo, sive vomitu. 499 poris vorticoso, & in navi a non assuetis instituto proficiscitur. §. XXX. Datur vomitus criticus, quando scilicet caussa mate- Vomitus cririalis, quae ipsum produxit, ipso vomitu eliminatur, qui ticus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
