# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 5-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, PISONE L. I. C. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/5-2

Aër enim est illud elementum praecipuum & tenuissimum, quod portione sua elastica aetherea cum sanguine & succo lymphatico mixta & sensum & motum motricibus solidis partibus praestat, & secundum Galenum divini quid in se habet in morbis. Praeter ea peregrinatio id quoque habet beneficii, quod ideae consuetae, quae mentem turbarunt, subtrahantur, & jucundioribus anima assuefiat. Quin ipso temporis beneficio sponte debellari hoc malum, haud raro observatur; siquidem progrediente aetate & fibrae nerveae fiunt robustiores, & anima constantior redditur. IV. Quod praeservationem attinet; ea obtinebitur, si Praeservatio. caussae occasionales ad hoc malum contribuentes probe fugiantur. Et cum has inter frigus insignem efficaciam obtinet; omni studio illud arcere oportet; atque etiam, si rationes domesticae permiserint, ex habitationibus frigidis, montosisque, ad loca, ubi benignius coelum est, discedere. Victus sit conveniens, inque eo fugiantur cibi acidi, ac qui frigus quoddam ventriculo inferunt. Evitentur solitudines ac seligantur grata consortia, quibus anima a curis, moeroribus ac meditationibus sit vacua. Maximopere versus hyemale tempus probe observetur, ne relinquantur materiales in corpore caussae, quae malum illud inducere valent: quo fine & primae viae a sordibus serventur liberae, & sanguinis copia, congruis missionibus, nec non frequenti corporis exercitatione, imminuatur. Enarrationes morborum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
