Latin
508
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 508
Unproofread scanNot analysed yet
pariter ac externo usu, praesertim si aequali portione cum liquore anodyno combinetur. Non minus proficit balsamum embryonum, aqua cinamomi cydoniata; ac vinum generosum. §. VII. Quando vomitus, tanquam symptoma paroxysmis febrilibus jungitur, quod pluries evenit in quotidiana &simplici &duplici: convenit, si nihil contra indicet, lene emeticum propinare. In variolis &morbillis facta eruptione critica sponte cessat &mixtura ex aquis destillatis, succo limonum vel citri, &fale absynthii concinnata egregiam quandoque operam praestat, quae etiam in tertianis, suo usu haud caret. §. VIII. Ex calculi dolore obortum vomitum instar omnium liquor meus anodyno mineralis, vel spiritus nitri dulcis bene praeparatus sedat ac consopit. Conveniunt quoque clysteres oleosi, balnea aquae dulcis, nec non oleum amygdalarum dulcium, interne sumtum; atque antispasmodica. Vomitus herniosorum, ac iliacorum raro remittit, nisi emolliatur atque reponatur tumor herniosus. IX. Equidem HIPPOCRATES l. 6. Epid. vomitum vomitu curari scribit; quia vero alias conttaria contrariis curantur, nonnulli medicorum hoc dicto similia similibus curari posse existimant. Sed error est: si enim vomitus vomitu curatur, etiam per contraria fit sanatio: nam saepe iste fit a vitiosa humorum ibi stabulante saburra &male concoctis in ventriculo succis, quos natura extrudere sua sponte molitur. Quod si non sufficienter valet praestare, arte adjuvanda. Quapropter monendi sunt tirones practici, ne hoc CAP. VI. De motu ventriculi convulsivo, sive vomitu. hoc dicto abutantur, vel illud perperam applicando obsint.