# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 509

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, 509. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/509
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/509

Nam pessime peccare posset, qui ubi acris caustica materia ventriculi tunicis inhaerens, vel sanguis in vasis stomachi stagnans vomitus causa esset, eum vellet arte praesertim paulo activioribus proritate. Ad vomitum nimium sedandum plurimum juvat in Quies sedat vomitum. lecto jacere & quiescere; nam corporis commotio protinus cum irritat & auget: quae observatio in praxi multum usus atque utilitatis adfert. In febrium exanthematarum principio e. gr. pestis, eryVomitur febrium exansipelatis, variolarum natura saepius molitur vomitum, qui thematicaneutiquam sisti vel adstringentibus tractari debet: tum utilia rum. sunt, quae leniter cuticularem excretionem procurant: nam ubi exanthemata in corpori superficie apparere incipiunt, sponte vomitus cessant. §. XII. Vomitus hystericarum contumaces non repente deVomitus hystericarum. bent cohiberi per medicamenta opiata vel adstringentia: vidi vehementes artuum convulsiones & miras praecordiorum anxietates successisse: quibus cessantibus vomitus redibant. §. XIII. Ubi vomitus frequentiores stomachum infestant Vomitus a eumque infirmum reddunt, ciborum & diaetae exacta est haventriculi benda ratio: praestat parum cibi & tantum idonei, concoctu debilitate. facilis, sed crebrius assumere: quibusdam lac dulce cum pane candido confert, sed non omnibus; potum aquae fontanae purioris & frigidae ad firmandum stomachum & a vomendi consuetudine praeservandum plus, quam aliud potus SsS 3 genus 515 CAP. VI. De motu ventriculi convulsivo, sive vomitu. genus conferre, experientia edoctus asseverare possum. Vinum Gallicum dictum Pontack generolum & adstringens, item Burgundiacum prae aliis & maxime vino Rhenano, quod hypochondriacis praesertim minus utile, eligendum est: juscula ex carne assa meliora illis, quae ex elixa parantur. §. XIV.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
