Latin
OBSERVATIO XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 51
Unproofread scanNot analysed yet
Frequentius enim observavi, cardialgiam spasmodicam, si fuerit vehementior, saepenumero in epilepticos transire motus; quoniam videlicet insignis inter nervosas ventriculi &capitis partes, vi octavi nervorum paris, intercedit consensus. Quemadmodum vero potus ille frigidus tam atrox malum procreavit: ita e contrario tepidior ipsi sopiendo perquam fuit opportunus. Non enim solum calore suo partes nerveas, spasmo tensas iterum relaxavit; verum etiam largiori copia leviorem excitavit vomitum, quo restans adhuc saburra eliminata, atque ideo omnis morbi caussa remota fuit. Notatu subinde perquam dignum est, quod sub praesenti malo, &praesertim tensione illa abdominis, quae spasmorum est progenies, menses rite fluxerint. Hunc autem fluorem minime secundum naturam fieri sed omnino praeternaturalem esse credo, qui ex vehementi dolore atque strictura partium in imo ventre sitarum suos mutuatur natales: unde etiam factum est, ut sub hac critica excretione, spasmodica nihilominus continuaverint symptomata. Tandem vero ex hac morbi historia adparet, quod quemadmodum epilepticum malum ex febre intermittente male tractata suboriri possit; ita illud etiam nova superveniente febre iterum felicissime debelletur, uti in praesenti casu tertiana factum esse deprehendimus. Ratio in aprico est: hae enim febres, dum obstructionibus ac infarctibus viscerum reserandis convenientissimum sint remedium; expugnando caussam spasmodicorum motuum, ipsum quoque morbum tollunt.