# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 51-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/51-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/51-2

OBSERVATIO XII. Viginti annorum virgo corpore strictiori, venis Epilepsia ex amplioribus ac sanguine plenis, animo autem ad iracun- intermissa venaesectio. diam ne, diam ac terrorem admodum proclivi praedita, per totum quidem vitae suae tempus lauto atque copioso indulsit victui; sed parcissimo potu usa fuit, & ab illo per tres saepenumero dies abstinuit. Neque tamen minus justo tempore menses satis largi fluere coeperunt; & tanta insuper humorum abundantia infestavit, ut a decimo septimo anno bis quotannis venam in pede secandam praebere debuerit; haud sine egregio fructu.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
