# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 510

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, 510. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/510
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/510

In morbis ubi natura motu quodam salutari critico in infesto humore ad corporis superficiem propellendo occupata est; sicuti evenit in arthriticis, erysipelaceis affectionibus; cautissime externa sunt applicanda, & inter haec praecipue camphorata. Vidi non semel a spiritu vini camphorato, certis in casibus utilissime applicato, corporibus infirmis podagra, hepatitide, pleuritide spuria, quae enim rhevmatismi species sunt, relegata inde materia nocente ad ventriculi & intestinorum nerveas tunicas vomitus, & cardialgias singultuosas summe anxias, inde oborta fuisse. Quo casu si quis imprudenter adstringentibus & opiatis vomitiones sistere, vel purgantibus vitiosam materiam per alvum depellere velit, is profecto quam facile in corporibus infirmioribus lethalem inslammationem inducere poterit. XV. Immoderatior & diuturnior gravidarum vomitus, qui prioribus maxime mensibus fit, praesertim in iis, quae tum veneris usui nimium indulgent, & plethoricae sunt, sanationem per spirituosa, stomachum roborantia, vel adstringentia, aut opiata minime recipit, sed iteratas sanguinis missiones in talo & quietem animi & corporis exigit. Ego potu aquae fontanae purioris frigidae, plus in eo, si nimius est, & abortum minatur, sopiendo quam aliis remediis praestiti. Quando vero analepsi opus est, unicum cochlear aquae cinamomi cydoniatae a cibo sufficit. EnarraCAP. VI. De motu veniriculi convulsivo, sive vomitu. 511 Enarrationes morborum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
