# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 511

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/511
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/511

OBSERVATIO I. Vir triginta circiter annorum, iracundiae supra modum Vomitus caindulgens, jam aliquot abhinc annis, magnis imi chect cus, ventris torminibus, vomitione plerumque stipatis agitatus fuit. Laxantia, & cumprimis pilulae polychressa consopierunt quidem semper hoc malum; sed ex levi caussa iterum recruduit. Et per novissimum semestre saevi in umbilicali regione dolores, cum gravi cardialgia, atque acidis vomitibus quotidie ferme invaserunt; adeo, ut licet interdum per unum alterumque diem conquiescerent. paullo tamen post eo acerbius infestarent. Vomitu primum reddebantur ingesta minus digesta, post vero humores acidi, pontici, stuporem dentium, ardoremque faucium inferentes eructabantur: quid? quod niger interdum vomitus magna in quantitate exciperet. Cunctis vomitu rejectis, levabantur dolores; hi vero sumtis iterum cibis statim redibant cum borborygmis, & fluctuatione abdominis conjuncti. Alvus subinde semper erat clausa, nec nisi suppositoriis lacessita respondebat; & urinae parum mejebatur. Si vomitio per aliquot successive dies urgebat, lecto prorsus affixus erat miser: contra vero vomitibus per quosdam dies silentibus, mox recuperabat vires, & magno fruebatur adpetitu. Tandem accedebant oedematosi pedum tumores, & abdomen infra umbilicum durum erat tensumque. Quo in rerum statu me accedebat, meamque anxius flagitabat opem. Ego nihil boni suspicatus, praeter pulverem absorbentem, ordinavi blanda laxantia, & Eliuir viscerale balsamicum; quod, licet primum levamen ferre deprehenderetur, paullo tamen post justo videbatur cali512 CAP. VI. De motu ventriculi convulsivo, sive vomitu. calidius. Hinc filum curationis abrumpebat, & mali sui majora indies persentiscebat incrementa. Epicrisis. 1) Quoniam in praesenti affectu urina parcius redditur, alvus obstructa est, vires consumtae, abdomen durum tensumque, & pedes tumidi sunt: justissime accusatur cachexia, in tympanitidem, vel hydropem asciten vergens, & vomitus conjunctus recte vocatur cachecticus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
