# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 514

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/514
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/514

Fieri hoc solet in ejusmodi potissimum subjectis, quae impuros succos, & praesertim copiosam in hepate collectam fovent bilem: quippe quae, si vita sedentaria, potus parcior, ac mensium defectus accesserint, ad vehementes tam per alvum, quam vomitum excretiones, valde sunt proclivia; longeque magis si levis irritatio, vel per sumtum purgans, vel vomitorium, vel excandescentiam, vel etiam cibos fermentescibiles facta fuerit. Tum enim sit, ut non modo contenta ventriculo & intestinis actu inhaerentia rejiciantur; verum etiam colluvies vitiosorum humorum ex toto corporis habitu, ad adfectam partem ruat, ibidemque subtiliorem serosam portionem dimittat. 2) Idem contigit in nostro casu; postquam enim infuso laxante alvus nimium irritata fuit; hujus excretione cessante, remansit utique aliqualis ventriculi ac intestinorum debilitas. Quum itaque gravis paullo post accessit iracundia, cujus vis in spasmodica primarum viarum strictura consistit; ac subinde fructus horaei assumti fuerunt: hi, adaugendo motum fermentativum, stimularunt nervosas ventriculi tunicas. Vnde non solum intestinorum peristalsis, testante alvi obstructione, inversa; sed omnis fere ex toto corpore humorum motus ad ventriculum directus est: quare non potuit non contumax ac diuturna infestare vomitio. 3) Quod si igitur tali in casu, injectis clysteribus & hinc procurata alvi dejectione, humores a ventriculo deriCAP. VI. De motu ventriculi convulsivo, sive vomitu. derivemus; biliosam hujus faburram datis temperantibus obtundamus; effraenes motus, exhibitis blandis anodynis consopiamus; & adplicato extrinsecus balsamo vitae debilitatem ventriculi robur instauremus: vix fieri potest, quin brevi tempore nostris votis potiamur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
