# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 515

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/515
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/515

OBSERVATIO III. Vir obesus, quinquaginta annorum, corpore aliquando insigniter caiefacto, frigidum copiose ingerebat potum, ipsumque ventriculum frigidiori exponebat aurae: unde statim vehementer debilitatus, adpetitu dejiciebatur, aestu praeternaturali urebatur, & assiduis torquebatur voHas medici coercere molientes, propinamitionibus. bant remedia adstringentia, opiata, & electuaria ex conserva rosarum, haematite, spirituque vitrioli parata. Verum increscebat magis malum, & per sex durabat hebdomades; tum enim vires prosternebantur, corpus contabescebat, frigoreque percellebatur, continuus circa ventriculum vexabat dolor; alvus contumaciter adstricta, nihil ferme reddebat, & urina, quae primum flammea erat, clara limpidaque sine sedimento mingebatur. Data nervina & anodyna ad tempus sistebant vomitum, sed mox sequebatur insignis praecordiorum anxietas, non nisi a recurrente rursus vomitu mitigata: injecti etiam clysteres hunc revocabant. Quare ad sudorem eliciendum, exhibebatur infusum calidum herbae menthae, mastichis, ac cinamomi: at ejus ne guttula quidem promanabat, licet antea magnam sudandi proclivitatem habuerit. Adaugebat potius hoc infusum vomendi vehementiam; accedebat vertiginosa molestia, atque tandem mirum in modum emaciatus, transactis sub hoc malo duodecim hebdomadibus, animam exspirabat. Epicri516 CAP. VI. De motu ventriculi convulsivo, sive vomitu.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
