# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 516

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/516
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/516

Epicrisis. Nihil est, quod tam vehementer & tam subito naturalem ventriculi functionem, motumque & tonum valet destruere, ac valde frigidus potus, corpori calefacto & sudore diffluenti copiose ingestus; utpote qui sanguinem in ventriculi vasis mox coagulat, ejusque liberum progressum sistendo, permulta & horrenda, quae innumeris mihi constant exemplis incommoda producit. Inde enim spasticae & anxiae circa praecordia stricturae & angustiae, nausca, inappetentia, vomitiones, phlogoses, & exaestuationes sanguinis molestae succedunt: quae nisi convenienti medicina arceantur, vel cito in inflammationes vel in exulcerationem, in hecticam febrem transeuntem, uti in nostro casu factum, terminantur. Ex eo jam liquido patet, quam imperite & imprudenter medici illi agant, qui mali originem non attendendo, crebras vomitiones & dolores adstringentibus & opiatis compescere volunt; cum potius, ubi talis subest causa, quae cruorem fundendo & resolvendo, liberiorem sanguinis per vasa circuitum promovent, convenientia remedia & interne & externe cito admovenda sint. Tanta fuit in nostro aegro spasmi in ventriculo violentia, ut valde remotas etiam nervosas partes, vias nempe urinarias, corticem corporis cutaneum & opticos in cerebro nervos in consensum sive similem spasticum motum pertraxerit. Verissimum enim HIPPOCRATIS est dictum: Ventriculi confusio omnium confusio.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
