Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 522
Unproofread scanNot analysed yet
3) Notabilis quoque est, post hunc gravem morbum relicta febrilis illa periodica affectio, quae rectissime dici potest emetica. Nam originem suam repetit ex ventriculo, a febre dicta acuta, debilitato, &per periodos spasmodica constrictione, per totum corpus propagata, affecto. Vbi iterum peculiaris, &quasi individualis naturae vigor est attendendus; quo, salutari plane confilio, humores vitiosi, ob primarum viarum debilitatem in iis collecti, atque a sanguinea etiam massa ad eas conjecti, per vomitum expelluntur periodicum.