# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 522

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/522
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/522

3) Notabilis quoque est, post hunc gravem morbum relicta febrilis illa periodica affectio, quae rectissime dici potest emetica. Nam originem suam repetit ex ventriculo, a febre dicta acuta, debilitato, & per periodos spasmodica constrictione, per totum corpus propagata, affecto. Vbi iterum peculiaris, & quasi individualis naturae vigor est attendendus; quo, salutari plane confilio, humores vitiosi, ob primarum viarum debilitatem in iis collecti, atque a sanguinea etiam massa ad eas conjecti, per vomitum expelluntur periodicum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
