# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 523

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/523
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/523

Quemadmodum vero natura in rheumatismis arthriticis, ac crysipelaceis, noxium, & oeconomiae animali infensum humorem, maxime per corporis peripheriam evacuare annititur: ita quoque ad abigendas, quae a repulsa tali acri materia proveniunt, molestias, nihil est convenientius, quam per antispasmodica & diaphoretica, eam ex loco, cui insidet, rursus excutere, & ad perspirationem disponere. Cui scopo obtinendo ego certe non praesentius liquore meo anodyno, liquori bezoardico nupto, unquam inveni auxilium. Contra vero nihil est perniciosius, quam ope adstringentium pugnare his in casibus, maxime omnium in corporibus, quae impuris scatent succis, & virium insigni laborant impecillitate: uti sunt senes, & gravi ac diuturno quodam morbo defatigati. Complures profecto novi, qui per imtempestivum externorum usum, praesertim si interne copiosa refrigerantia, salina, purgantia &c. fuerunt adhibita, citra suam & medici opinionem cito occubuerunt. Eandem quoque censuram meretur camphora, ejusque spiritus, in tumoribus erysipelaceis discutiendis, tantis nominibus a vulgo chirurgorum pariter ac medicorum undique depraedicatus. Quamvis enim non omnem in ejusmodi assectibus camphoratis derogem virtutem; attamen vel centies observavi, quod si nimis mature, ubi in expellendo noxio humore adhuc occupata est natura, admota fuerint, vim exseruerint repellentem, infelici saepius successu. Nihilo tamen minus concedi opti524 CAP. VI. De motu ventriculi convulsino, sive vomitu. me eorum usum posse censeo, ubi ad exitum properat affectus, eo quidem fine, ut partibus per decubitum materiae debilitatis pristinum reddatur robur. Quod discrimen ut probe observare discant omnes arti navantes operam, diligenter hortor.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
