# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 524

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/524
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/524

OBSERVATIO VIII. Vir septuagenario major, nullis fere ob singulare naturae robur per totam vitam aegritudinibus obnoxius, binis abhine annis de dolore lumborum, inappetentia & lassitudine coepit conqueri. Hyemali superioris anni tempore, ob caussam coram judicio gerendam, Magdeburgum profectus; ob res ibidem non ex voto succedentes, non modo perturbato fuit animo; sed accedentibus etiam sub gelidissimo coelo crebris occupationibus, domum redux, ingenti virium languore, ciborum fastidio, atque anxio & constrictorio circa dorsum & cordis scrobiculum dolore, cum horridulis & aestuosis, quae alternabant, commotiotionibus stipato prehendebatur. Jungebantur intestinorum tormina, & contumax alvi obstipatio; ac denique vomitio, qua cuncta & alimenta & medicamina reddebantur, accedebat. Dicebat enim aeger, se intrinsecus infra ventriculum quandam persentiscere angustiam, quae liberum ingestorum transitum impedieado, eorundem ad ventriculum regurgitationem efficeret: quod si vero, ex liquidis quaedam in intestina descenderent, protinus imi ventris sequi tormina. Praeterea superveniebat inquietudo continua; nec vlla, utut alias efficacissima remedia, emollientia & antispasmodica, tam interna quam externa, quicquam ferebant levaminis; sed vomitu singultu & aphthis in oesophago & ore sensim invalescentibus, per quatuor fere menses pressus aegrotans, tandem viribus carneque prorsus exhaustus, diem obiit supremum. EpicriCAP. VI. De motu veniriculi convulsivo, sive vomitu. 525 Epicrisis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
