Latin
CAPVT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 527
Unproofread scanNot analysed yet
Majori lopus est judicio ad dysenteriam a fluxu hae2) a fluxu haemorrhoi. morrhoidali, maxime torminoso distinguendam: Sanguis dali. enim, qui sub hoc effunditur, sincerus plerumque existit, &stercorum soepenumero comitatur dejectionem; cujus excretio tantum non semper insigne sanitatis post se trahit allevamentum. Contra vero in dysenteria, sanguis inter atrocissima tormina, ac tenesmum molestissimum exprimitur dilutior, raro sincerus, sed potius cum materia saniosa, spumida, ac foetida remixtus, nec sui rejectione ullum virium relinquit incrementum; tantum abest, ut in pejus sensim ruat valetudo. Raro etiam ab hac cruenta dejectione febris abest rheumatica: &denique peculiare, quo grassari solet, tempus, illam simul distinguit ab haemorhoidali fluxu. Convenire porro cum dysenteria videtur, attamen 3) ab affectu, le mul de Paab illa discrepat affectus ille, qui Lutetiis Parisiorum ende ris dicto. mius est, &quoscunque fere corripit advenas. Hic enim consistit in crebriori alvi dejectione, primum mucosa, deinceps cruenta; sed in eo differt a fluxu dysenterico, quod ei malignitate longe inferior, nec contagiosa, nec febre stipata sit; quolibet anni tempore invadat, &per longius tempus detineat aegrotantes, ita tamen, ut in publicum prodire, ac suis fungi queant officiis: quae in dysenteria longe se habent aliter. Ipsa vero dysenteria dividitur in benignam atque malignam.