# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 530

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/530
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/530

Quibus saburra quadam onustas est ventriculus, illi nauseam, vomendi conatum, ipsosque vomitus patiuntur; & multos gravis cardialgia, & praecordiorum anxietas discruciat. Omnes adfligit perpetua desidendi cupiditas, & tantus ani tenesmus, ut non raro taedii plena sequatur ejusdem procidentia. Cunctas vero dejectiones, quae sunt numerosissimae, & antecedunt, & comitantur, & sequuntur crudelissima tormenta, non in uno loco fixa, sed per totum intestinorum canalem vago itinere progredientia; & sub quavis sede sentitur molestissimus omnium quasi viscerum descensus: als wenn alles, was im Leibe ist, unten mit dem groͤssesten Schmertz heraus wolte. Adhaec perit omnis adpetitus, summa urget inquietudo, somnus prae dejectionum frequentia oculis eripitur, atque vires mirum in modum prosternuntur. Haec ordinaria sunt dysentericorum symptomata; quibus malo increbescente, nonnullis longe graviora junguntur. Namque quibusdam extremis frigescentibus, interioria uruntur, ardorisque & pulsationis perpetuus intestina torquet sensus. Accedunt singultus, sudores frigidi, vultus pallor, corporis macies, & inflammationes ac aphthodeae faucium inquinationes. Quandoque, sed raro indolentium dysenteriarum casus occurrunt, ut in A. N. C. dec. 1. anno 2. obsv. 43. & ACT. MED. HAFFN. vol. II. pag. 138. Interdum, ubi ad extrema ventum est, omnis dolor simul & semel cessat, sitis veluti extincta perit, alvus praeter voluntatem redditur, cum soetore excrementorum graveolenti ac cadaveroso, pulsus fiunt exiles, tumque mors procul dubio sequitur. Notari adhuc circa dysenteriae historiam meretur, quod saepenumero contagiosa existat: sic enim ex solo sordium rejectarum odore, malum ad alios propagari, praeter communem experientiam insigni casu testantur A. N. C. dec. II. ann. 9. Quin lac etiam matrum dysentericarum, infantibus eandem labem affricare, perhibent eadem A. N. C.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
