# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 538

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/538
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/538

Quamobrem adnotare mihi saepissime licuit, quod tum temporis levissima intestinorum stimulatio, vel sumto purgante excitata, protinus efficiat dysenteriam. Debetur porro malignis istis effluviis, ex corporibus dysentericorum vel per stercora, vel lac, vel sudorem exhalantibus, contagii, causa atque origo. §. XVIII. Tertiam caussarum procatarcticarum classem exhibent largius comesti fructus, maxime si immaturi fuerint, vel potus fermentativi desuper ingerantur. Ex his vi nociva eminent cerasa dulcia, mala persica, pruna, maximeque flava illa, quae vocant die Spillinge, quorum frequentem noxam praeter alios ostendit FORESTVS Lib. II. obf. 23. Huc quoque pertinent potus fermentativi, minus defaecati, ut mustum, vel cerevisiae, quae tum temporis ob nimium solis ardorem, plerumque male constitutae, & vel recentes, impurae, crassae, multisque faecibus refertae, vel minimum acescentes sunt, & copiosius bibuntur. Namque ejusmodi subjecta, acri fermentante succo praedita, si in duodeno cum bile commiscentur, aeriorem cum ea subeunt confermentationem, ex qua non modo vapores tenuiores acerrimi, intra humorum massam rapti; verum etiam sordes resultam crassiores quidem, sed causticae indolis, quae intra canalem intestinorum remanentes, nervosam eorundem tunicam acerbe rodunt, atque tormina mirum in modum exasperant. Huic potissimum faburrae, in ventriculo ac duodeno stagnanti, debentur nausea, vointermendi conatus, ipsaeque vonitiones, quae junguntur dum dysenteriae: a quibus symptomatibus immunes sunt, qui absque hac concomitante caussa hunc morbum incurrerunt; sicuti teslantur dysenteriae anno 1726. nostris in locis grassatae, quae cum mense jam Junio, ubi nulli nec maturi, nec immaturi adhuc fuerunt fructus, suam tyrannidem exercuerunt, a vomitionibus vacuae exstiterunt, quemadmodum in dissertatione de iis conscripta fusius ostendi. §. XIX.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
