Latin
CAPVT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 539
Unproofread scanNot analysed yet
Circa hanc vero caussam, notanda adhuc veniunt quaedam momenta, nimirum 1) quod omnino solae sufficiant ad generandam dysenteriam, quando videlicet vapores acriores, ex fructuum dictorum cum bile in ventriculo facta confermentatione resultantes, in massam humorum abripiuntur, qui laudabiles succos corrumpendo, ad producendam materiam, dysenteriae genetricem disponant. Haec vero, concurrente, tanquam occasionali caussa, intestinorum a faburra iis infixa stimulatione, motu quodam febrili ex ambitu corporis ad dictum canalem membranaceum devolvitur. 2) quod tali in casu ventriculi ac intestinorum accedere debeat quaedam imbecillitas. Hinc enim ratio reddi poterit, cur multi fructivori a dysenteria sint immunes, curque e contrario alii, qui illis fructibus aut plane non, aut saltem parcius vescuntur, eo rapiantur morbo. Quod si enim firmius fuerit primarum officinarum robur, commissi etiam errores facillime corrigentur, &noxia faburra vegete proscribetur: at, qui debiliori earum partium tono, acidaque jam saburra, istius fidissimo comite, sunt instructi, delitiarum suarum gravissimas utique luere cogentur poenas, 3) saepissime vero fructuum horraeorum, ac potuum fermentescibilium immodicus usus, tanquam concomitans dysenteriae caussa venit consideran1yy 2 vel a prohibita transpiratione, deranda; ita ut principalis vel fuscepto contagio repeti debeat. Tum vero mali symptomata, unita binarum causarum vi, mirum in modum exasperantur. Quibus ita praemissis, ad tradendam gravis ac trucuprognosin.