# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 54

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/54

Hic casus confirmat id, quod multoties observavi; infantes nimirum a matribus, quae gestationis tempore gravioribus animi passionibus indulserunt, aut affectibus hystericis, arthriticis atque spasmodicis nimium excruciatae fuerunt, natos facillimos esse ad subeundos ex levissima caussa motus convulsivos. Simulac enim lac sugunt impurum, ac corruptum protinus illos incurrunt: quo quidem in casu nihil deprehendi praestantius, quam pulveres ex rhabarbari, lapidum cancrorum ana drachma una, & seminis cymini granis duodecim paratos, si eorum octava circiter pars bis quotidie propinetur. Hoc loco monendum omnino duxi, ut nutricum recta habeatur ratio; quippe quarum culpa plerique infantum in hos atroces conjiciuntur morbos. Omnem nimirum curam impendere illas oportet, ut lac conservent purum; nec illud, si jam inveteratum fuerit, aut nutrices diu mammas praebuerint, infantibus porrigant. Placent mihi verba, quae de nutricum regimine habet ALEXANDER TRALLIANVS Lib. I. pag. 63. quae cum totam ferme rem exhaurire videantur, hic allegare haud alienum credo: Juvare nos, inquit, curamque habere oportet, ut lac nutricis benignum sit, & recrementis liberum; fiet autem probi bonique succi, si nutrici animum adhibeas, ipsa mediocriter exerceatur, & cibis boni succi vescatur. Si lac fuerit tenue, paullo crassius efficere convenit: sin crassum, extenuare quibusdam, quale est foeniculum, aut anethum, aut anisum, aut erucam, aut rutam: omnia vero haec, dum viridia sunt, assumantur. Fugiantur tur cuncta, quae menses cient, his enim fluentibus, necesse est, lac imminui: quare etiam venus lactentibus est inimica, lac enim tenue & foetidi odoris inde fit. Si contingat concipere, adhuc multo fit perniciosius, ac cavendum est, ne illa nutrix ulterius mammillam porrigat. Lac si fuerit crassum ac caseosum, excitat infantibus convulsiones: quare opus est, ut nutrix ante cibum corpus moveat. Plures de hoc morbo casus legi possunt in consultationibus Medicis, nuper editis Tom. I. casibus XXVIII. ad XXXII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
