Latin
CAPVT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 543-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cumprimis acris calorisque aequalis semper temperies conservari debet: sicuti enim omnis refrigeratio, sive per admissum ab extra frigus, sive per ingestos gelidiores potus, certissimum minatur damnum: ita quoque nimius calor &exaestuatio, &per conclavia valde calefacta, &per multam lectorum, stragulorumque impositionem, aestum sebrilem &anxietates adaugendo, nunquam noxae Quamobrem dysenterici se quiegravioris expers est. tos, animique tranquillitati sedulo studentes, in temperato &lecti &conclavis calore continere debent. Potus oportet esse tepidos; nec convenit ulla cerevisia, sed potius decocta gelatinosa, infusa theiformia, serum lactis, &sub finem morbi, ad intestina roboranda, haustus vini generosi. Victus sit facillimus, cibique non nisi molles conveniunt, ex quibus oryza, ac vitelli ovorum merito suo extolluntur. Nec laude carent juscula, ex carne vitulina, gallinarum, radicibus scorzonerae, cichorei, chinae, succo plantaginis &cancris contusis parata; qui a nonnullis ad consolidanda intestinorum ulcera, magnis extolluntur encomiis. VIII. Praeservatio hujus mali, ubi illud est epidemicum &Praeservatio. contagiosum, sit, quando quis excessus omnes &subitas aeris mutationis effugiat &provide eos, qui hoc malo laborant, evitet. Certius ab eo, quod ex aliis originem trahit caussis, se omnino praeservare poterit; qui aeris injurias vitaverit, a nimio &perverso fructuum horaeorum, praesertim immaturorum usu abstinuerit, ac alvi perpetuam liberta(Hoffm. Oist. T. V.) Cumprimis eo, quo dysenteriae bertatem conservaverit.