# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 544

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/544
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/544

Neque etiam externorum paregoricorum usus insuper est habendus, ex quibus, si efferata sit torminum vehementia, linimentum componi potest, quod v. g. olei liliorum alborum unciam unam, menthae destillati, absynthii, quod est magnum anodynum, nucistae, carvi ana drachmam semis, camphorae scrupulum habet; quod abdomini inunctum egregia ac secura virtute sistet intolerabiles dolores: quo subinde reliquis medicaminibus caussa materialis eo commodius oppugnari, eoque felicius debellari queat. Educta sic noxia materia, & conquiescentibus spasmis, succurrendum est laesis intestinis: quorum si quaedam adhuc restiterit exulceratio, praeter internorum abstergentium continuationem injiciendi sunt crebro clysteres ex sevo hircino, cervino, vitello ovi, terebinthina, & balsamo Plerumque tamen superato morbo Locatelli comixti. restat adhuc intestinorum atonia; cui mederi licet exhibitione remediorum roborantium: ex quibus eminent cortex cascarillae in essentia, pulvere, & extracto aquoso datus, sive etiam cortex chinae, cum extractis abstergentibus ac roborantibus in electuarium redactus: aut elixir nostrum viscerale, vel essentia corticum aurantiorum, cum essentia gentianae rubrae & succini permixta. Non contemnendum quoque praestabit externe usum Spiritus vini rectificatus, vel aqua Reginae Hungariae, aut spiritus florum chamomilla Romanae cum oleo menthae destillato decenter mixtus. §. VII. Digitized by Go ogl §. VII. Vix autem votis respondebunt allegata praesidia, nisi Quale regiaccuratum regimen, victusque pertinax accesserit obser- nen sit observandum. vatio.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
