Latin
CAPVT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 547
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis blanda laxantia, &alvum lenientia in dy- Circa laxansenterico fluxu egregium levamen ferre deprehendantur: tia, &purgantia. cautissime tamen cum iis mercari oportet. Namque primum acriora purgantia, ex Jalappinis, scammoniatis, colocynthide &c. parata, exacerbando spasmodicas motiones, vim veneni exserunt; id quod etiam de mercurialibus valet. Vnde non mireri satis possum, quosdam, &praesertim BOYLEVM de S. M. V. pag. 52. mercurium dulcem in dysenteria commendare: quippe qui ejus est indolis, ut ab admixtione salium acriorum, quae in nostro morbo larga praesto sunt quantitate, causticus reddatur. Nec etiam laxantia, quae dulcia sunt, &facile fermentationem subeunt, hoc in malo conveniunt: unde omnino a decoctis prunorum, foliorum sennae, syrupisque laxantibus abstinendum erit. Quanquam pilulae polychrestae, &temperate balsami- Speciatim cae, leniter evacuando &corrigendo, primis morbi die- circa pilulas bus, parciori &iterata dosi exhibitae, egregiam afferant Polychrestat. utilitatem; attamen ab iisdem, ubi morbus in plethoricis cum magno aestu, pulsuque celeriori invadit, loepius notabilem observavi noxam.