# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 547

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/547
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/547

Quamvis blanda laxantia, & alvum lenientia in dy- Circa laxansenterico fluxu egregium levamen ferre deprehendantur: tia, & purgantia. cautissime tamen cum iis mercari oportet. Namque primum acriora purgantia, ex Jalappinis, scammoniatis, colocynthide &c. parata, exacerbando spasmodicas motiones, vim veneni exserunt; id quod etiam de mercurialibus valet. Vnde non mireri satis possum, quosdam, & praesertim BOYLEVM de S. M. V. pag. 52. mercurium dulcem in dysenteria commendare: quippe qui ejus est indolis, ut ab admixtione salium acriorum, quae in nostro morbo larga praesto sunt quantitate, causticus reddatur. Nec etiam laxantia, quae dulcia sunt, & facile fermentationem subeunt, hoc in malo conveniunt: unde omnino a decoctis prunorum, foliorum sennae, syrupisque laxantibus abstinendum erit. Quanquam pilulae polychrestae, & temperate balsami- Speciatim cae, leniter evacuando & corrigendo, primis morbi die- circa pilulas bus, parciori & iterata dosi exhibitae, egregiam afferant Polychrestat. utilitatem; attamen ab iisdem, ubi morbus in plethoricis cum magno aestu, pulsuque celeriori invadit, loepius notabilem observavi noxam.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
